monumenta.ch > Cassiodorus > 104 > 1 > 16 > DE RHETORICA ARGUMENTATIONE. > 10 > sectio > 10 > 79 > Isaias, 57 > FLAVIUS DOMITIANUS IX. > 35 > 5 > 4
Cassiodorus, Historia Eccl., 11, III.De Theodosio episcopo Synnadae, et quemadmodum illic Macedoniani conversi sunt. <<<     >>> V.De Sabbatio haeresiarcha eiusque sequacibus.

Cassiodorus, 11, CAPUT IV.Quomodo Iudaeus paralyticus per baptisma sit curatus.

1 Hoc igitur unum est rerum utilium quae Attici temporibus in Ecclesia provenerunt. Sed neque miraculorum aut sanitatum his defuit causa temporibus. Quidam namque Iudaeus cum paralyticus esset, plurimis annis in lecto iacebat. Cumque omnis medicina ei fuisset exhibita, et cunctorum Iudaeorum nihil oratio praevaleret, novissime ad baptismatis Christiani gratiam confugit, huic soli veritatis medicamini se committens. Hoc velociter episcopo Attico nuntiatur. Quem catechumenum factum, et spem Christi promittens, deportari cum lecto [ms. Lyr., eum in lecto] praecepit ad baptismum. Verum Iudaeus paralyticus baptismum vera fide suscipiens, cum de fonte fuisset levatus, aegritudine repente privatus est, et de caetero sanus fuit.
2 Hanc igitur curam virtus Christi etiam nostris temporibus demonstravit. Qua causa plurimi paganorum credentes baptizati sunt. Iudaeos autem, licet signa quaerentes, haec tamen non provocaverunt ad fidem. His ita apud Christianos gestis, plurimi parvipendentes, in sua nequitia [ms. Lyr., malitia] permanserunt. Et non solum ludaei tantis prodigiis resultabant, sed etiam sequaces eorum similia sapuisse convicti sunt. [SOCRATES, lib. VII, cap. 4, p. 341.]
Cassiodorus HOME

bav824.314 bnf1603.219

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik